[182]
post triennium igitur agitata denuo1
quaestio de viri morte habebatur. at2 de quibus servis3?
nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem
vocati sunt. de Stratone et de Nicostrato. quid?
Romae quaesitum de istis hominibus non erat? itane
tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum
quaestionem habuisses4 Romae, cum de T. Anni, L. Rutili5,
P. Saturi, ceterorum6 honestissimorum virorum sententia
constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio
post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro,
ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili
caput quaestionem habere conata es7?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.