[180]
furto postridie cognito omnis
suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur.
cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur,
homines1 quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam
ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione
quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte
dentatam2 et tortuosam venire serrulam3 qua illud potuisse
ita circumsecari4 videretur. ne multa, perquiritur
a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse.
hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato
Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae
indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula
coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam
omnes, reperiuntur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.