[168]
nego illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum
esse dixistis omnino illo die esse mortuum. Magnum crimen1
et impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum,
cum ad illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa2 fert,
sibi tamen3 non pepercisset, aliquot dies aegrotasse et ita
esse mortuum. quis4 huic rei testis est? idem qui sui
luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis, quem5
propter animi dolorem pertenuis suspicio potuisset ex illo
loco6 testem in A. Cluentium constituere, is hunc7 suo testimonio
sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum
est, paulisper exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis
necessariae, in qua ego diutius non morabor quoniam,
quod fuit viri optimi, fecisti ut8 ne cui innocenti maeror tuus
calamitatem et falsum crimen adferret9.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.