[152]
nec nunc quicquam agitur — mihi
credite, iudices, et prospicite id quod providendum est —
nisi ut equites Romani1 in huiusce legis periculum concludantur2;
neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam
ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia,
quales, ut vere3 dicam, vos estis et ceteri qui sine cupiditate
vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia
coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt
posse omnia neque praeterea quicquam esse aut in homine
ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites Romanos
in potestatem suam4 redacturos, si constitutum sit ut de eis
qui rem iudicarint5 huiusce modi iudicia fieri possint. vident
enim auctoritatem huius ordinis confirmari, vident iudicia
comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis
vestrae posse confidunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.