[143]
nunc, quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Atti1,
de Oppianici damnatione respondi, confiteare2 necesse est
te opinionem multum fefellisse, quod existimaris me causam
A. Cluenti non facto eius sed lege defensurum. nam hoc
persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere in animo
causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab
amicis imprudentes videlicet3 prodimur, et est nescio quis
de eis4 quos amicos nobis arbitramur qui nostra consilia ad
adversarios5 deferat. quisnam hoc tibi6 renuntiavit, quis
tam improbus fuit? cui ego autem7 narravi? nemo, ut
opinor, in culpa est8; nimirum tibi istud9 lex ipsa renuntiavit.
sed num tibi ita defendisse videor ut tota in causa
mentionem ullam legis fecerim10, num secus hanc causam
defendisse11 ac si lege habitus teneretur? certe, ut hominem
confirmare oportet, nullus est locus a me purgandi istius
invidiosi criminis praetermissus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 confitearis a
3 imprud. videlicet ςs, Quintil. v. 13. 47: videlicet imprud. Mμ
4 iis (is M) Mb: his σψa nobis Mμ, Quintil.: nostros αa
5 adversarium Quintil.
6 hoc tibi ςa, Quintil.: tibi hoc Mμ
7 autem om. αa (contra Quintil.)
8 est Quintil.: est et ςa: est sed Mμ
9 istud Quintil.: istunc (-tuc μ) Mμ
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.