[14]
ecce autem subitum
divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur!
discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita,
ut1 a viro non libenter. tum vero illa egregia ac2 praeclara
mater palam exsultare laetitia, triumphare3 gaudio coepit,
victrix filiae non libidinis; diutius4 suspicionibus obscuris
laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem
biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo
sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet.
nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus,
funestis ominibus omnium.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.