[133]
at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem
ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium
sed erratum. neque enim hoc homine sanctior neque
probior neque in omnibus officiis retinendis diligentior esse
quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed eandem illam
famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant
quam nos existimari volumus de huius pudore, integritate,
virtute, sed putarunt praetermitti accusatorem non
potuisse1, cum animadversum esset in iudices. qua de re
tota2 si unum factum ex omni antiquitate protulero, plura
non dicam.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.