[13]
animum
adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit
eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest.
filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius
modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum
ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere1
posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat;
in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio
maerore et lacrimis consenescebat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.