[115]
deinde, si tanta
vis fuit istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus
reus factus esset, tamen hac plaga periret, cur in tanta
multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei facti non
sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet,
P. Septimio Scaevolae litem eo nomine esse aestimatam.
cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines peritissimos
dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam
enim ea diligentia quae solet adhiberi in ceteris
iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.