[114]
aut hoc iudicium reprehendas tu cuius accusatio
rebus iudicatis nitebatur1 necesse est aut, si hoc verum
esse concedis, Oppianicum gratiis condemnatum esse
fateare.
quamquam satis magno argumento esse debet quod ex
tam multis iudicibus absoluto Falcula nemo reus factus est.
quid enim mihi damnatos ambitus conligitis alia lege,
certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi
debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam
ambitus. nam si in ambitus iudiciis hoc eis2 obfuit, cum
alia lege causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati
adducti essent, multo plus obfuisset.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.