[113]
at condemnarat, at causam totam non
audierat, at in contionibus omnibus1 a L. Quinctio, tribuno
plebis2, vehementer erat et saepe vexatus. illa igitur omnia3
Quinctiana iniqua, falsa, turbulenta, popularia, seditiosa
iudices4 iudicaverunt5. esto, potuit esse innocens Falcula.
iam ergo aliquis6 Oppianicum gratiis condemnavit, iam non
eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent,
iam potest7 aliquis8 ab initio non sedisse et tamen
Oppianicum gratiis condemnasse9. verum, si innocens
Falcula, quaero quis sit10 nocens; si hic gratiis condemnavit,
quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam11
illorum obiectam quae Fidiculanio non obiecta12 sit, aliquid13
fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 omnibus om. s
3 omnia fort. crimina
4 iudices supplevi: om. codd. (cf. Rab. perd. 7, Pis. 94)
5 iudicaverunt (-arunt B) ςBa: iudicia fuerunt Mμ (cf. Zielinski p. 137)
6 aliqui a
7 potest scripsi: putarer ς (cum v. l. potuerunt): potuit Mμ: putaretur b2ψ2a (Fuitne põt in archetypo? cf. §94). Cf. Quintil. vii. 1. 50 iam multum acti est. Potest aliquis non adfuisse et heres esse.
10 quis sit b2: qui sit ς (?) ψ2a: quis Mς
11 cuiquam Madvig: in quemquam Mμa
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.