[29]
Sentio,
iudices, vos pro vestra humanitate his tantis sceleribus
breviter a me demonstratis vehementer esse commotos.
quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his1
de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum?
vos auditis de eo in quem iudices non estis, de eo
quem non videtis, de eo quem odisse iam non potestis, de
eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio,
natura morte multavit, auditis non2 ab inimico, auditis sine
testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt
breviter3 strictimque dicuntur. illi audiebant de eo de quo4
iurati sententias ferre debebant, de eo cuius praesentis nefarium
et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem
omnes5 oderant propter audaciam, de eo quem omni supplicio
dignum esse ducebant; audiebant ab accusatoribus,
audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque
de re a P. Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et
diu diceretur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.