[51]
at enim vir clarissimus, amantissimus1 rei publicae, vestris
beneficiis amplissimis2 adfectus, Q. Catulus, itemque summis
ornamentis honoris, fortunae, virtutis, ingeni praeditus,
Q. Hortensius, ab hac ratione dissentiunt. quorum ego
auctoritatem apud vos multis locis plurimum valuisse et
valere oportere confiteor; sed in hac causa, tametsi cognostis3
auctoritates contrarias virorum4 fortissimorum et clarissimorum,
tamen omissis auctoritatibus ipsa re ac ratione
exquirere possumus veritatem, atque hoc facilius quod ea
omnia quae a me adhuc dicta sunt idem5 isti vera esse
concedunt6, et necessarium bellum esse et magnum et in uno
Cn.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.