[40]
age vero, ceteris in rebus
quae1 sit temperantia considerate. Vnde illam tantam
celeritatem et tam incredibilem cursum inventum putatis?
non enim illum eximia vis remigum aut ars inaudita
quaedam gubernandi aut venti aliqui novi tam celeriter in
ultimas terras pertulerunt, sed eae2 res quae ceteros remorari
solent non retardarunt. non avaritia ab instituto cursu ad
praedam aliquam devocavit, non libido ad voluptatem, non
amoenitas ad delectationem, non nobilitas urbis3 ad cognitionem,
non denique labor ipse ad quietem; postremo
signa et tabulas ceteraque ornamenta Graecorum oppidorum
quae ceteri tollenda esse arbitrantur, ea sibi ille ne visenda
quidem existimavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.