[34]
atque haec qua celeritate
gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo
praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi
negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore
tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter
Cn. Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum
tempestivo ad navigandum mari1 Siciliam adiit, Africam
exploravit, inde2 Sardiniam cum classe venit atque haec
tria frumentaria subsidia rei publicae firmissimis praesidiis
classibusque munivit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.