[25]
itaque tantum victus efficere potuit quantum incolumis
numquam est ausus optare. nam cum se in regnum
suum recepisset, non fuit eo contentus quod ei praeter
spem acciderat, ut illam postea quam pulsus erat terram
umquam attingeret, sed in exercitum nostrum clarum atque
victorem impetum fecit. sinite hoc loco, Quirites, sicut
poetae solent qui res Romanas scribunt, praeterire me nostram
calamitatem, quae tanta fuit ut eam ad auris imperatoris1
non ex proelio nuntius sed ex sermone rumor adferret.
hic in illo ipso malo gravissimaque belli offensione L2.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.