[24]
hic iam plura non dicam; fuit
enim illud extremum ut ex eis1 locis a militibus nostris
reditus magis maturus quam progressio2 longior quaereretur.
Mithridates autem se et suam manum3 iam confirmarat eorum
opera qui ad eum ex ipsius regno concesserant4 et magnis
adventiciis auxiliis multorum regum et nationum iuvabatur.
iam5 hoc fere sic fieri solere6 accepimus ut regum adflictae
fortunae facile multorum opes adliciant ad misericordiam,
maximeque eorum qui aut reges7 sunt aut vivunt in regno,
ut8 eis nomen regale magnum et sanctum esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 eis illis H
2 progressio H: processio cett. (voc. monacho quam Tullio notius)
3 se et suam iam manum H: et suam manum iam cett.
4 eorum opera qui (qui) ad eum ex (ex sup. lin.) ipsius regno concesserant H: et eorum qui se ex ipsius (eius δ) regno collegerant cett., del. Benecke (cf. Appian. Mithrid. 87 ποντικοῖς ἀνδράσι γυμνάζειν παρεδίδου)
6 solere fieri H
7 regnis H
8 ut quod Naugerius (2)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.