[60]
at enim1 ne quid novi
fiat contra exempla atque instituta maiorum. non dicam2
hoc loco maiores nostros semper in pace consuetudini, in
bello utilitati paruisse, semper ad novos casus temporum
novorum consiliorum rationes accommodasse, non dicam
duo bella maxima, Punicum atque Hispaniense, ab uno
imperatore esse confecta duasque3 urbis potentissimas quae
huic imperio maxime minitabantur, Carthaginem atque4
Numantiam, ab eodem Scipione esse deletas, non commemorabo
nuper ita vobis patribusque vestris esse visum
ut in uno C. Mario spes imperi poneretur, ut idem cum
Iugurtha, idem cum Cimbris, idem cum Teutonis bellum
administraret; in ipso Cn. Pompeio in quo novi constitui
nihil volt Q. Catulus quam multa sint nova summa Q. Catuli5
voluntate constituta recordamini.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.