[59]
reliquum est ut de Q. Catuli auctoritate et sententia
dicendum esse videatur. qui cum ex vobis quaereret, si
in uno Cn. Pompeio omnia poneretis, si quid eo1 factum
esset, in quo spem essetis habituri, cepit magnum suae
virtutis fructum ac dignitatis, cum omnes una prope voce
in eo ipso2 vos spem habituros esse dixistis. etenim talis
est vir ut nulla res tanta sit ac tam difficilis3 quam ille non
et consilio regere et integritate tueri et virtute conficere
possit. sed in hoc ipso ab eo vehementissime dissentio,
quod quo minus certa est hominum ac minus diuturna vita,
hoc magis res publica, dum per deos immortalis licet, frui
debet summi viri vita atque virtute.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.