[19]
deinde
quod nos1 eadem Asia atque idem iste Mithridates initio
belli Asiatici docuit, id quidem2 certe calamitate docti memoria
retinere debemus. nam tum, cum3 in Asia magnas
permulti res amiserunt4, scimus Romae solutione impedita
fidem concidisse. non enim possunt una in civitate multi
rem ac fortunas amittere ut non pluris secum in eandem
trahant calamitatem: a quo periculo prohibete rem publicam.
etenim — mihi5 credite id quod ipsi videtis — haec fides
atque haec ratio pecuniarum quae Romae, quae in foro
versatur, implicata6 est cum illis pecuniis Asiaticis et cohaeret;
ruere illa non possunt ut haec non eodem labefacta
motu concidant. qua re videte num7 dubitandum vobis sit
omni studio ad id bellum incumbere in quo gloria nominis
vestri, salus sociorum, vectigalia maxima, fortunae plurimorum
civium coniunctae8 cum re publica defendantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.