[43]
et quoniam auctoritas quoque in bellis administrandis
multum atque in1 imperio militari valet, certe nemini dubium
est quin ea re2 idem ille imperator plurimum possit. vehementer
autem pertinere ad bella administranda quid hostes,
quid socii de imperatoribus nostris existiment quis ignorat,
cum sciamus homines in tantis rebus ut aut metuant aut
contemnant aut oderint aut ament3 opinione non minus
et fama4 quam aliqua ratione certa commoveri? quod
igitur nomen umquam in orbe terrarum clarius fuit, cuius
res gestae pares? de quo homine vos, id quod maxime facit
auctoritatem, tanta et tam praeclara iudicia fecistis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.