[28]
ego
enim sic existimo, in summo imperatore quattuor has res
inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem,
felicitatem1. quis igitur hoc homine scientior umquam
aut fuit aut esse debuit? qui e ludo atque e2 pueritiae
disciplinis bello maximo atque acerrimis hostibus ad patris
exercitum atque in militiae disciplinam profectus est, qui
extrema pueritia miles in exercitu3 summi fuit4 imperatoris,
ineunte adulescentia maximi ipse exercitus imperator, qui
saepius cum hoste conflixit quam quisquam cum inimico
concertavit, plura bella gessit quam ceteri legerunt, pluris
provincias confecit quam alii concupiverunt, cuius adulescentia
ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis sed
suis imperiis, non offensionibus belli sed victoriis, non
stipendiis sed triumphis est erudita. quod denique genus
esse belli5 potest in quo illum non exercuerit fortuna rei
publicae? civile, Africanum, Transalpinum, Hispaniense
mixtum ex civibus6 atque ex7 bellicosissimis nationibus8,
servile, navale bellum, varia et diversa genera et bellorum
et hostium non solum gesta ab hoc uno sed etiam confecta
nullam rem esse declarant in usu positam militari quae
huius9 viri10 scientiam fugere possit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.