[67]
et hoc loco Scaevolam dixisti causam apud cviros
non tenuisse; quem ego antea commemoravi, cum idem
faceret quod tu nunc—tametsi ille in aliqua causa faciebat,
tu in nulla facis—tamen probasse nemini quod defendebat,
quia verbis oppugnare aequitatem videbatur. Cum id
miror, te hoc in hac re alieno tempore et contra quam ista
causa postulasset defendisse, tum illud volgo in iudiciis et
non numquam ab ingeniosis hominibus defendi mihi mirum
videri solet, nec iuris consultis concedi nec ius civile in
causis semper valere oportere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.