[91]
cur ergo aut in illud cotidianum interdictum
'“vnde ille me vi deiecit”' additur '“cvm ego
possiderem”,' si deici nemo potest qui non possidet, aut
in hoc interdictum “de hominibvs armatis” non additur,
si oportet quaeri possederit necne? negas deici, nisi qui
possideat. ostendo, si sine armatis coactisve hominibus
deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere
sponsionem, si ostendat eum non possedisse. negas deici,
nisi qui possideat. ostendo ex hoc interdicto “de armatis
hominibvs”, qui possit ostendere non possedisse eum qui
deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse,
si fateatur esse deiectum.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.