[35]
Piso, quaero. quoniam ita dicis et
ita constituis, si Caecina, cum in fundo esset, inde deiectus
esset, tum per hoc interdictum eum restitui oportuisse;
nunc vero deiectum nullo modo esse inde ubi non fuerit;
hoc interdicto nihil nos adsecutos esse: quaero, si te hodie
domum tuam redeuntem coacti homines et armati non
modo limine tectoque aedium tuarum sed primo aditu vestibuloque
prohibuerint, quid acturus sis. monet amicus
meus te, L. Calpurnius, ut idem dicas quod ipse antea dixit,
iniuriarum. quid ad causam possessionis, quid ad restituendum
eum quem oportet restitui, quid denique ad ius
civile, aut ad praetoris notionem atque animadversionem?
ages iniuriarum. plus tibi ego largiar; non solum egeris
verum etiam condemnaris licet; num quid magis possidebis?
actio enim iniuriarum non ius possessionis adsequitur sed
dolorem imminutae libertatis iudicio poenaque mitigat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.