[12]
videte quo descendam, iudices, quam longe
videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia discedere.
Vnae1 tabulae proferantur, in quibus vestigium sit
aliquod quod significet pecuniam M.2 Fonteio datam, unum3
ex tot4 negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum,
pecuariorum numero testem producant5; vere accusatum
esse concedam. pro di immortales! quae haec est6 causa,
quae defensio? provinciae Galliae M. Fonteius praefuit,
quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut
vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo
Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim7 modo ab
nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo
triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris
urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio
ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac
labore sub populi Romani imperium dicionemque ceciderunt.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.