[47]
cui miserae
quod praesidium, quod solacium1 reliquum2 est hoc amisso?
nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere
domi fortunarum omnium socium participemque possunt;
huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum
aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum
immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus
de vestro iudicio commoneri3; prospicite ne ille
ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus
sacerdotis vestrae4 lacrimis exstinctus esse dicatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.