[6]
Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod
tametsi eo volo quia mihi utile est, tamen abs te idcirco
quia aequum1 est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad
dicendum sumas ut his2 aliquid ad iudicandum relinquas.
namque antea non defensionis tuae modus, sed nox tibi
finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem
facias, id abs te postulo. neque hoc idcirco postulo quod3
te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime
et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque
de re dicas; quod si facies, non vereor ne dicendo dies
eximatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.