[53]
. . tamen per vim1 factum esset2,
tamen in eo ipso loco qui tuus
esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti
verum etiam, si tectum hoc insciente aut per vim demolitus
esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse defenderet,
id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam
verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua
non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse3.
ego ipse tecto illo disturbato si hodie postulem, quod vi aut
clam factum sit, tu aut per arbitrum restituas aut sponsione
condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus,
cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset,
quem ad modum tu vis, in tuo, homines qui in eo aedificio
fuerint te tuo iure potuisse occidere?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.