[39]
haec cum praetorem postulabas, cum tribunos
appellabas, nempe ita1 dicebas, potestatem tibi fieri
oportere ut, si posses, recuperatoribus2 persuaderes non esse
iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium
addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere
liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id
ipsum a quo depulsus3 es impetraris?
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.