[89]
erat animus in reliquis; quamquam erant
pauci, quoquo modo res se1 habebat, pugnare tamen se velle
clamabant, et quod reliquum vitae viriumque fames fecerat
id ferro potissimum reddere volebant. quodsi Cleomenes
non2 tanto ante fugisset, aliqua tamen ad resistendum ratio
fuisset. erat enim sola illa navis constrata et ita magna ut
propugnaculo ceteris posset esse, quae si in praedonum
pugna versaretur, urbis instar3 habere inter illos piraticos
myoparones videretur; sed tum inopes, relicti ab duce
praefectoque classis, eundem necessario cursum tenere coeperunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.