[87]
posteaquam paulum provecta
classis est et Pachynum quinto die denique adpulsa, nautae
coacti fame radices palmarum agrestium, quarum erat in
illis locis, sicuti in magna parte Siciliae, multitudo, colligebant
et iis miseri perditique alebantur; Cleomenes autem,
qui alterum se Verrem cum luxurie ac1 nequitia tum etiam
imperio2 putaret, similiter totos dies in litore tabernaculo
posito perpotabat.ecce autem repente ebrio Cleomene
esurientibus ceteris nuntiatur piratarum esse navis in portu
Odysseae; nam ita is locus nominatur; nostra autem classis
erat in portu Pachyni. Cleomenes autem, quod erat terrestre
praesidium non re sed nomine, speravit iis militibus quos
ex eo loco deduxisset explere se numerum nautarum et
remigum posse. reperta est eadem istius hominis avarissimi
ratio in praesidiis quae in classibus; nam erant
perpauci reliqui, ceteri dimissi.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.