[77]
quid?
si pridie1 quam a me tu coactus es confiteri civibus Romanis
securi percussis praedonum ducem vivere, habitare apud
te,—si, inquam, pridie domo tua profugisset, si aliquam
manum contra rem2 publicam facere potuisset, quid diceres?
'apud me habitavit, mecum fuit; ego illum ad iudicium
meum, quo facilius crimen inimicorum diluere possem,
vivum atque incolumem reservavi.' itane vero? tu tua
pericula communi periculo defendes? tu supplicia quae
debentur hostibus victis ad tuum, non ad rei publicae
tempus conferes? populi Romani hostis privati hominis
custodiis adservabitur? at etiam qui triumphant eoque
diutius vivos hostium duces reservant, ut his per triumphum
ductis pulcherrimum spectaculum fructumque victoriae
populus Romanus percipere possit, tamen cum de foro in
Capitolium currus flectere incipiunt illos duci in carcerem
iubent, idemque dies et victoribus imperi et victis vitae
finem facit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.