[7]
contagio autem ista servilis belli cur abs te
potius quam ab iis1 omnibus qui ceteras provincias obtinuerunt
praedicatur? an quod in Sicilia iam antea bella fugitivorum
fuerunt? at ea ipsa causa est cur ista provincia
minimo in periculo sit et fuerit. nam posteaquam illinc
M'. Aquilius decessit, omnium instituta atque edicta praetorum
fuerunt eius modi ut ne quis cum telo servus esset.
vetus est quod dicam, et propter severitatem exempli
nemini fortasse vestrum inauditum, L. Domitium praetorem
in Sicilia, cum aper ingens ad eum adlatus esset, admiratum
requisisse quis eum percussisset; cum audisset pastorem
cuiusdam fuisse, eum vocari ad se iussisse; illum cupide
ad praetorem quasi ad laudem atque ad praemium accucurrisse;
quaesisse Domitium qui tantam bestiam percussisset;
illum respondisse, venabulo; statim deinde iussu praetoris
in crucem esse sublatum. durum hoc fortasse videatur,
neque ego ullam in partem disputo: tantum intellego,
maluisse Domitium crudelem in animadvertendo quam in
praetermittendo dissolutum videri.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iis edd.: his p: istis R: histis S
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.