[68]
age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam
securi feriri1 omnium exemplo magis placuit. quae sunt istae
custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus?
lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique
nostis. opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum;
totum est e2 saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum
operis penitus exciso3; nihil tam clausum ad exitum4,
nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam
nec fieri nec cogitari potest. in has lautumias, si qui
publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae
deduci imperantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.