[62]
recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine1 hominem,
hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam2! civitatibus
pro numero militum pecuniarum summas discribere3, certum
pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere!
quos qui dederat commeatum4 totius aestatis abstulerat,
iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque
acceperat, lucrabatur. ita quaestus5 duplex unius missionis
fiebat. atque haec homo amentissimus in tanto praedonum
impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et
ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.