[59]
verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar,
accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra
foedera. ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et
remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat.
exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae
cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur,
non quae provinciae1 spolia2 portaret. Mamertini tibi
et urbem quo furta undique deportares3, et navem in qua
exportares praebuerunt4; illud tibi oppidum receptaculum
praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi
tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt.
itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia
tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo
tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae,
etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis5 impetraretur.
reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi
conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis,
sed praetori donata cybaea. ea6 fuit7 merces imperi, auxili,
iuris, consuetudinis, foederis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.