[57]
hic mihi etiam audebit mentionem facere Mamertinae
laudationis! in qua quam multa sint vulnera quis est
vestrum, iudices, quin intellegat? primum enim1 in iudiciis qui
decem laudatores dare non potest, honestius est ei nullum
dare quam illum quasi legitimum numerum consuetudinis
non explere. tot in Sicilia civitates sunt quibus tu per
triennium praefuisti: arguunt ceterae, paucae et parvae vi2 et3
metu repressae silent, una laudat. hoc quid est nisi intellegere
quid habeat utilitatis vera laudatio, sed tamen ita
provinciae praefuisse ut hac utilitate necessario sit carendum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.