[53]
quae tandem
civitas fuit quae deberet? qui publicos agros arant, certum
est quid e lege1 censoria debeant: cur his quicquam praeterea
ex alio genere imperavisti2? quid? decumani num
quid praeter singulas decumas ex lege Hieronica debent?
cur his quoque statuisti quantum ex hoc genere frumenti
empti darent? quid immunes? hi certe nihil debent. at
eis3 non modo imperasti, verum etiam, quo plus darent
quam poterant, haec sexagena milia modium, quae Mamertinis
remiseras, addidisti. neque hoc dico, ceteris non
recte imperatum, sed Mamertinis, qui erant in eadem causa,
et quibus superiores omnes4 item ut ceteris imperarant pecuniamque
ex senatus consulto et ex lege dissolverant, his5
dico non recte remissum.
et ut hoc beneficium, quem ad modum dicitur, trabali
clavo figeret, cum consilio causam Mamertinorum cognoscit
et de consili sententia Mamertinis se frumentum non imperare
pronuntiat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.