[49]
at enim idcirco navem Mamertinis non imperasti, quod
sunt foederati. di adprobent! habemus hominem in
fetialium manibus educatum, unum praeter ceteros in publicis
religionibus foederum sanctum ac diligentem; omnes
qui ante te fuerunt praetores dedantur Mamertinis, quod iis
navem contra pactionem foederis imperarint. sed tamen
tu, sancte homo ac religiose, cur Tauromenitanis item foederatis
navem imperasti? an hoc probabis, in aequa causa
populorum sine pretio varium ius et disparem condicionem
fuisse?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.