[46]
deinde cur quicquam contra leges parasti?
valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei
publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed
ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: tu tibi
hoc numquam turpe, numquam1 criminosum, numquam
invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari
onerariam navem in2 provincia quam tu cum imperio
obtinebas? quid eos loqui qui videbant, quid existimare
eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam
in Italiam adducturum3? naviculariam4, cum Romam venisses,
esse facturum? ne illud quidem quisquam poterat suspicari,
te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus
deportandos onerariam navem comparare. eius modi
voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur
te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret,
et ad ea furta quae reliquisses commearet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.