[45]
quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod,
tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in
iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia
aedificatam esse navem1. aude hoc saltem dicere quod
necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit2
aedificare navem senatori3; antiquae sunt istae leges et mortuae,
quem ad modum tu soles dicere, quae vetant. fuit
ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis,
ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam
putaret. quid enim4 tibi navi5? qui si quo publice proficisceris,
praesidi et6 vecturae causa sumptu publico navigia praebentur7;
privatim autem nec proficisci quoquam potes nec
arcessere8 res transmarinas ex iis locis in quibus te habere
nihil licet.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.