[44]
navem vero
cybaeam1, maximam triremis instar, pulcherrimam atque
ornatissimam cybaeam23, palam aedificatam sumptu publico
tuo nomine, publice4, sciente tota Sicilia, per magistratum5
senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico.
haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque
esset ex praeda, simul cum ipse6 decederet, adpulsa Veliam
est cum plurimis rebus, et iis quas iste7 Romam mittere cum
ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae8 maximeque eum
delectabant. eam navem nuper egomet vidi Veliae multique
alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices:
quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam
exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.