[35]
O di immortales! quid interest inter mentes hominum et
cogitationes! ita mihi meam voluntatem spemque reliquae
vitae vestra populique Romani existimatio comprobet, ut
ego, quos adhuc mihi magistratus populus Romanus mandavit,
sic eos accepi ut me omnium officiorum obstringi
religione arbitrarer1! ita quaestor sum factus ut mihi illum
honorem tum non solum datum, sed etiam creditum et commissum
putarem; sic obtinui quaesturam in Sicilia provincia
ut omnium oculos in me unum2 coniectos esse arbitrarer, ut
me quaesturamque meam quasi in aliquo terrarum orbis
theatro versari existimarem, ut semper omnia quae iucunda
videntur esse3, ea4 non modo his extraordinariis cupiditatibus,
sed etiam ipsi naturae ac necessitati denegarem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.