[34]
iam vero, cum in
eius modi patientia turpitudinis aliena non sua satietate
obduruisset, qui vir fuerit, quot praesidia, quam munita
pudoris et pudicitiae vi et audacia ceperit, quid me attinet
dicere aut1 coniungere cum istius flagitio cuiusquam praeterea
dedecus? non faciam, iudices; omnia vetera praetermittam,
duo sola recentia sine cuiusquam infamia ponam,
ex quibus coniecturam facere de omnibus possitis,—unum
illud, quod ita fuit inlustre notumque omnibus ut nemo
tam rusticanus homo L. Lucullo et2 M. Cotta consulibus
Romam ex ullo municipio vadimoni causa venerit, quin
sciret iura omnia praetoris urbani nutu atque arbitrio Chelidonis
meretriculae gubernari, alterum quod, cum paludatus
exisset votaque pro imperio suo communique re publica
nuncupasset, noctu stupri causa lectica in urbem introferri
solitus est ad mulierem nuptam uni, propositam omnibus,
contra fas, contra auspicia, contra omnis divinas atque
humanas religiones!
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.