[29]
cum vero aestas summa esse1 coeperat, quod tempus
omnes Siciliae semper praetores in itineribus consumere
consuerunt, propterea quod tum2 putant obeundam esse
maxime provinciam, cum in areis frumenta sunt, quod et
familiae congregantur et magnitudo serviti perspicitur et
labor operis maxime offendit, frumenti copia commonet,
tempus anni non impedit: tum, inquam, cum concursant
ceteri praetores, iste novo quodam genere3 imperator pulcherrimo
Syracusarum loco stativa sibi castra faciebat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.