[23]
nam quae iste in Apollonio
fecit, ea primum breviter cognoscite1 quot et quanta sint,
deinde haec expendite atque aestimate pecunia: reperietis
idcirco haec in uno homine pecunioso tot constituta ut
ceteris formidines similium incommodorum atque exempla
periculorum proponeret2. primum insimulatio est repentina
capitalis atque invidiosi criminis,—statuite quanti hoc
putetis et quam multos redemisse; deinde crimen sine
accusatore, sententia sine consilio, damnatio sine defensione,
—aestimate harum omnium rerum pretia et cogitate
in his iniquitatibus unum haesisse Apollonium, ceteros
profecto multos ex his incommodis pecunia se liberasse;
postremo tenebrae, vincla, carcer, inclusum supplicium
atque a conspectu3 parentium4 ac liberum, denique a libero
spiritu atque a5 communi luce seclusum,—haec vero, quae
vel vita redimi recte possunt, aestimare pecunia non queo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.