[22]
omnia tibi ista
concedam et remittam; provideo enim quid sit defensurus
Hortensius; fatebitur apud istum neque senectutem patris
neque adulescentiam fili neque lacrimas utriusque plus s
valuisse quam utilitatem salutemque provinciae; dicet rem
publicam administrari sine metu ac severitate non posse;
quaeret quam ob rem fasces praetoribus praeferantur, cur
secures datae, cur carcer aedificatus, cur tot supplicia sint
in improbos more maiorum constituta. quae cum omnia
graviter severeque dixerit, quaeram cur hunc eundem Apollonium
Verres idem repente nulla re nova adlata, nulla
defensione, sine causa de carcere emitti iusserit; tantumque
in hoc crimine suspicionis esse adfirmabo ut iam ipsis
iudicibus sine mea argumentatione coniecturam facere permittam
quod hoc genus praedandi, quam improbum, quam
indignum, quamque ad magnitudinem quaestus immensum
infinitumque esse videatur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.