[20]
non
defendam Apolloni causam, amici atque hospitis mei, ne
tuum iudicium videar rescindere; nihil de hominis frugalitate,
virtute, diligentia dicam; praetermittam illud etiam
de quo ante1 dixi, fortunas eius ita constitutas fuisse familia,
pecore, villis, pecuniis creditis ut nemini minus expediret
ullum in Sicilia tumultum aut bellum commoveri; non
dicam ne illud quidem, si maxime in culpa fuerit Apollonius,
tamen in hominem honestissimae2 civitatis honestissimum
tam graviter animadverti causa indicta non oportuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.