[187]
Ceres et Libera, quarum sacra, sicut opiniones
hominum ac religiones ferunt, longe
maximis atque occultissimis caerimoniis
continentur, a quibus initia vitae atque victus,
morum, legum, mansuetudinis, humanitatis
hominibus et civitatibus data ac dispertita esse
dicuntur, quarum sacra populus Romanus a Graecis
adscita et accepta tanta religione et publice et
privatim tuetur, non ut ab illis huc adlata, sed
ut ceteris hinc tradita esse videantur, quae ab
isto uno1 sic polluta ac violata sunt ut
simulacrum Cereris unum, quod a viro non modo
tangi sed ne aspici quidem fas fuit, e sacrario
Catina2 convellendum auferendumque curarit3,
alterum autem Henna ex sua sede ac domo
sustulerit, quod erat tale ut homines, cum
viderent, aut ipsam videre se Cererem aut
effigiem Cereris non
humana manu factam, sed de caelo lapsam arbitrarentur,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.